HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXVI: De epistola missa conversis ex genti-[.....] Apostoli, et seniores fratres, fratribus ex gentibus conversis, salutem

#Act XV

. Fuit autem post salutationem hic textus Epistolae: Auditum est, quia quidam descendentes a Judaea turbaverunt vos evertentes animas vestras, volentes vestris imponere cervicibus jugum legis. Ideo de communi consensu decrevimus eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis viris nostris Paulo et Barnaba. Visum est enim Spiritui sancto, et nobis, ultra nihi! vobis imponere oneris, quam ut abstineatis ab immolatis simulacrorum, a sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus abstinentes bene agetis. Valete.